monumenta.ch > Plinius > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 128
{XLV} Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore multis, ovium nulla nec cervorum; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. bisulcis bina natura tribuit, nulli superne primores habenti dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quae nec dentes habent (ut neque mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhaerent, cervorum tantum cutibus enascuntur.